PAPYRUS

PAPYRUS
PAPYRUS
a charta differt: materies namque fuit, ex qua charta, quod circa Alexandri M. aetatem primum repertum quibusdam, fieret. Necilli chartae datum nomen, nisi cum Epistolis salutatricibus inserviret. Est enim χάρτης Graecum a χαίρειν, gaudere, salvere, ut ad verbum notet, Salutator: Unde Epistolam sic περιφράζει Martialis l. 9. Epigr. 101.
Charta salutatrix si modo vera refert.
Fuit autem Papyrus planta Aegyptia, duos cubitos non excedens, in qua post tiliam scribi coepit: Interior eius tunica βίβλος vel Βύβλος, ex qua proprie charta confecta est. Proveniebat in palustribus Nili ripis, ubi et calami ad scribendum apti nascebantur. Hinc Appuleius Metam. l. 1. in ipso principio, Si Papyrum, inquit, Aegyptiam argutiâ Niloticicalami inscriptam. Ausonius autem Ep. 4. v. 73. Melonis (i. e. Nili) albam paginam, pro eodem dixit: et Ep. 7. v. 48. campum papyrium vocat. Vide abunde de hoc frutice, Theophrastum l. 4. c. 9. Dioscoridem l. 1. c. 116. Plinium l. 13. c. 11. ac praeter hos Galenum l. 8. et Simplicium. Biblum vocat Lucan. l. 3. v. 322. per Synecdochen:
Nondum flumineas Memphis contexere biblos
Noverat.
Nec tamen in sola Aegypto Papyrus crescebat: sed etiam in Caelesyria, Babylonia, India: alibi, quod constet, non item. Modum ex eo chartam conficiendi, Plin. l. 13. c. 11. et 12. his verbis exponit: Praeparantur ex eo chartae divisae acu in pertenues, sed quam latissimas philuras; (ubi clare Papyrus Plinio est totus scapus, ex cuius medio plures philurae fiebant) Principatus medio, atque inde scissuraeordinae: pro quo postea dicit, Proximarum semper bonitatis diminutione ad deterrimas etc. Nempe ex Papyro acu divisô in tenuissimas et latissimas philyras chartae praeparabantur, tenuissimae scindebantur et optimae circa medium et inde scissurae ordine, usque ad exteriorem corticem, qui ne ad funes quidem, nisi in humore, utilis erat. Ex tenuissimis philyris optima et tenuissima charta texebatur; ex minus tenuibus, minus bona, idque hôc modô: Philyrae primum tam longae, quam longum papyrum, unde erant exsectae, poterat esse, resectis utrinque praesegminibus, in tabulâ Nili aquâ madente (quâ vice glutini utebantur) extendebantur et statuebantur; atque haec prima scheda supinae tabulae addita vicem statuminis vel staminis in tela extensi obtinebat. Super istas philyras in tabula directas et extensas, aliae deindae transversae collocabantur et adlinebantur, in modum cratis. Sic enim texebantur crates, ex directis scil. ac transversis virgis: quemadmodum subtemen in tela transversum stamini inseritur. Hinc in charta quoque prima scheda, quae in rectum tabulae adlinebatur, dicebatur stamen sive statumen, altera vero, quae transversa ponebatur, subtemen, Plin. l. 13. c. 12. igitur esecundo corio stamina facta sunt, e primo subtemina. Unde et texi charta dicebatur. Stamen autem chartae ex multis philyris in tabula extensis et παραλλήλως positis concinnatum erat, ut stamen telae ex multis liciis; subtemen quoque plures habebat philyras transversarias, ut telae subtemen plura fila, quaetransversa stamini radiô textori ô inserebantur: hôc tamen discrimine, quod in chartis subtemen imponebatur stamini et glutini ope stamen ad subtemen connectebatur; in tela autem subtemen stamini in serebatur et per medium decurrebat. Quia vero utraque scheda ex pluribus minutiis h. e. philyris constabat, hinc Casiodorus de Charta: Iunctura, inquit, sine rimis, continuitas de minutiis, viscera nivea virentium herbarum. Postquam utraque scheda, supina scil. et transversa, ad eum modum contexta, subtemenque stamini connexum esse et Nili turbido ingesto liquore conglutinatum, praelis premebatur: exemptae dein praelis plagulae sole siccabantur atque inter se iungebantur, h. e. in scapum digerebantur (sunt autem plagulae, quae folia hodie vocamus in charta: scapus est, quem papyri manum hodie dicimus) nun quam plures scapô, quam vicenae, (cum hodie vicenas quinas in scapo ponamus.) At inferiori aevô denas tantum plagulas in singulis scapis reperimus: Unde Chartae decades, in Vita Silvestri apud Anastasium, prochartae scapis, quod plures scil. scapus tunc non haberet, Chartas decadas trecentas; et paulo ante, chartas decadas centum ac quinquaginta etc. Ibidem legitur: Papyrum runcanas libras mundas mille, quod emendat Salmas. Papyrum, racanas mundas mille. Ubi papyrum intelligit ad chartasparatum, et in racanas seu fascieulos colligatum: cuiusmodi fasces papyri sic colligatos, ut baculi vel scapi figuram referrent, etiam βαργοὺς, bargos, vocitabant. Quemadmodum autem chartas constat in scapum convolvi complicarique apud Veter. solitas, eôdem
prorsus modô et libri convolvebantur: Unde et tomus et volumen delibro, h. e. de charta scripta, non minus dicebatur, quam de charta nondum scripta; quamvis, ut scapus proprie magis de chartis, tomus vero et volumen delibris diceretur, usus obtinuit. Idem tamen scapus quod tomus. Schedae vero proprie dicebantur singulares plagulae, ex scapo chartarum revulsae, quibus committebant, quidquid subitâ et tumultuariâ scriptione commentati essent, quod emendatum postca in mundiorem chartam regerebatur. Hae, quod et in aversaparte, h. e. in tergo, scribi et exarari solerent,
Opistographa dici coeperunt; in quibus, ut et adversariis, rationes et sua diurna Veteres perscribebant, iis utramque paginam chartae occupantes, adversam et aversam, a quarum illa Adversaria, ab hac Opistographa dicta sunt. At nitidae chartae, ex quibus librorum volumina compaginabantur, et in quibus emendata opera scribebantur, in adversa tantum facie exarari solebant. Iuvenal. Sat. 1. v. 4.
—— Impune diem consumpserit ingens
Telephus? aut summi plenô iam margine libri
Scriptus et in tergo, necdum finitus Orestes? etc.
Aliter in libris ex membrana, qui non solum ex multiplicibus tabellis et foliis construebantur ac compingebantur haud secus ac nostri libri solent: sed etiam paginas ex utraque parte scriptas habebant, et probe succincteque compacti in non adeo magnam molem surgebant; cum libri in charta exarati, quod ab uno tantum latere scriberentur et paginis ad paginas adglutinatis in longam paginarum seriem extenderentur, grandia volumina efficerent. Unde Martialis Livium in membranis, pellibus exiguis, parvo in spario arctatum fuisse, refert, quem in charta scriptum vix totum eius Bibliotheca capiebat, l. 14. Epigr. 190.
Pellibus exiguis arctatur Livius ingens,
Quem mea vix totum bibliotheca capit.
Componebantur porro libri menbranacei per quaterniones, et folia eorum tabellae proprie, sicut librorum e charta seu papyro paginae, dicebantur, Graece σελίδες: quamvis σελίδα etiam Graeci vocaverint spatium, quod vacuum et mundum patet inter duos versus in scriptura. In chartae scapis vero, ut et in libris compactis, prima scheda, quae primô locô glutinata erat, πρωτόκολλον dicebatur, atque hoc in prima scapi fronte positum erat: Cumque scapus plures schedas aut plagulas haberet, sola prima adnotatum praeferebat, quô Comite Largitionum, sub quo erant chartariae, quô tempore, et a quo praeparata fuisset illa charta; quemadmodum hodieque chartae linteariae nostrae aliquô charactere insigniri solent, e quo sciri potest, quis eas confecerit. Sed nota illa, quam chartae nostrates exhibent, ut vix apparet, ita nec scribenti officere potest, nec legentem impedire, ut apud Veteres scheda illa prima, quae protocollon habebat, scribendo prorsus erat inutilis, occupata enim scripturâ iam erat, ut diximus. Quam ob causam solebant Tabelliones et Librarii eam exscindere et revellere, ut immundam et scriptioni inutilem: quod ne fieret in contractibus scribendis, (quia inde falsum saepe coargueretur) iussit Imperator Iustinianus Nov. 45. Uti autem πρωτόκολλον prima libri scheda, sic ἐχατόκολλον extrema dicebatur. Martial. l. 2. Epigr. 6. v. 2.
Vix lectis tibi paginis duabus
Spectas eschatocollion Severe.
Idem alibi, summam schedam vocat, l. 4. Epigr. 91. v. 1.
Ohe iam satis est, ohe libelle,
Iam pervenimus usque ad umbilicos:
Tu proceder adhuc et ire quaeris,
Nec summa potes in scheda teneri.
Μακρόκολλον vero appellârunt maiore modulô compaginatam chartam. Nec omitendum scapum chartarum. h. e. chartas in volumen corrotundatas, infimae Latinitatis auctoribus Rotulum vocari, i. e. Rutulum (quod idem cum scapo, baculus enim rotundus sic dicebatur, quo cumulus mensurae deruitur et exaequatur) unde Gall. Roolle, et Contrarotulator, ἀντιγραφεὺς, Gall. Controlleur: item Regulam, sicut Graecis κανόνα olim; postea vero ἐιλγτάριον, a volvendo etc. De Chartae discriminibus, diximus supra. Nunc illud solum addam, Artem illam chartarum ex papyro conficiendarum, Eustathii iam aetate antiquatam fuisse, ut ex eo dicimus Odyss. φ. ubi ζυλοχάρτια, h. e. ligneas chartas, Graecis recentioribus appellatas tradit, chartas e papyro; ad differentiam chartarum, quae ex linteis concerptis ac contusis iam tum inter Graecos parari et in usu esse coeperunt. Papyrum autem lignum vocabant, unde ζυλοχάρτια, chartae ex papyro. Cassiodorus de papyre: Surgit Nilotica silva —— nescio quâ vacuitate plena, plenitudine vacua, bibula teneritudo, spongeum lignum. Vide Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 37. Salmas. ad Vopisc. in Firmo, c. 3. et hîc passim. Papyri in locum, quomodo Pergamena successerit, dicemus infra. Eô vero tempore in ceratis tabulis scribebant Romani: Unde secundum et contra tabulas bonorum possessio, vide P. Pellitar. in Orat pro A. Caecinna, et hîc passim, donec et ad ipsos papyri usus perveniret etc. Quamvis autem ille ex Papyro chartam faciendi mos iam Eustathii aetate penitus desierit, ut dictum, tamen vox Latinis, Germanis, Anglis aliisque nationibus in usu, de charta hodie usitata: quemadmodum et Graeci Biblia libros vocant ex quacumque materia constantes, etc. Sed et Calcei e Papyro gestati, teste Alex. Neapolitano Genial. dier. l. 5. c. 18. qui erant, vel ex implexis eius taeniis contexti, de quibus Martianus Capella de Nupt. Philol. l. 2. Calceos, inquit, e papyro textili subligavit: vel e crassiore papyri membrana sive cortice compacti. Et quidem tenuiores illae et mediae Papyro propinquioresphilurae ad scriptionem potius adhibebantur; interim a calceis non plane exclusae fuerunt, praesertim, ubi non tam utilitatis fructus, quam vel elegantiae ostentatio, vel religiosae celebritatis pompa quaerebatur: ut in sacris Isidis, in quibus exsecti illius lius Sacerdotes pedibus molli papyrô redimitis incedebant. Sic enim ea de re Tertullian. Senatori Apostatae sacra lsidis exprobrans loquitur, Carm. ad Senatorem c. 2.
——— ——— Caligaque remotâ
Gallica sit pedibus molli redimita Papyrô.
Et tum, cum tenuioribus istiusmodi Papyri membranulis pedes tectos habebant Sacerdotes, ἀνυπόδητοι sive discalceati non immerito dici poterant, sicque facile Tertullianus cum Prudentio conciliabitur, quorum hic, de iisdem Isidis sacris, loquens, nudis plantis remotisque calceis, Gallo illius sacerdotes incessisse, his
verbis testatur, lib. Peristeph. hymno 14. v. 154. et seqq.
Nudare plantas ante carpentum scio
Proceres togatos, Matris Ideae sacris, etc.
Alias Aegyptios e iunco quoque, quemadmodum e Papyro, et apud Hispanos, e sparto, calceos usurpasse, vidimus supra. Plura de his apud B. Balduinum de Calceo Antiquo c. 3. Ex ligno Papyri naves factas, diximus supra. Sunt porro, qui ex eius libro texi vela, tegetes, vestes et funes, consuevisse tradant, ex Theophrasto Histor. Plantar. l. 4. c. 9. et Plin. l. 13. c. 11. unde non semel storeae Monachorum et mattae ex papyro occurrunt, apud Monasticae rei Scriptores. Insuper papyrum in lucernis et cereis adhibitam, vice ellychnii observare est non semel, sed de hac re accuratius dicemus paulo post. Interim et edule Papyrum fuisse, apud Aegyptios, discimus ex Plino: Mandunt quod crudum decoctumque, sucum tantum eius devorantes. Unde παπυροφάγοι Aegyptii, ab huius plantae esu: Scholiastes Aeschyli ad illud,
Βύβλου δὲ καρπὸς οὐ κρατε̑ι ςτάχυν:
ἐπὲι, inquit, παπυροφάγοι Αἰγύπτιοι, quandoquidem papyrivori Aegyptii Et sic capi possunt verba Vopisci de Firmo, loc. cit. Tantum habuisse dechartis, ut publice saepe diceret, exercitum se alere posse Papyrô et glutinô. Ubi cum de pretiis istarum rerum verba haec accipiant non pauci, Salmas. contra de ipsis illis duabus speciebus, ex quibus chartae constabant, interpretatur. Namque et glutinum quoque, quô charta glutinabatur, alimoniae aptum non minus, ac ipsum papyrum: duasque has species et utramque edulem, refert Plinius. Sensus ergo Firmi apud Vopiscum erit, tantum se habuisse chartarum, ut earum papyrô, priusquam inde chartae fierent, et glutinô, quod in eas conficiendas impendebatur, exercitum alereposset. Nec omittendus eius in coronis apud Veteres usus, quippe cuius flore Deos coronari consuevisse, tradit Plinius ubi supra c. 1. unde ςτεφανώτρις βίβλος dicta est. Meminit huiusmodi coronae Appianus Alexandr. Mithrid. ubi cum milites Pharnacem filium Mithridatis Regem renuntiâssent, unus illorum elatam e sacra aede papyrum capiti eius, diadematis locô, imposuisse legitur. Et Athen. l. 15. ubi Agesilao, cum in Aegyptum traiecisset, super alia dona, Aegyptios itidem papyrum misisse coronarium, refert. At ridet morem Athenaeus, et fervente Alexandriae seditione, Carabati cuidam hom ini mentis non satis compoti, impositum fuisse papyraceum diadema, in contemptum Agrippae, eiusque dextrae pro sceptro frustum eiusdem materiae inditum, refert. Phil ἐις Φλάκκον. Qua de re vide Car. Paschalium Coronar. l. 10. c. 6. ut et supra, in voce Byblus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат
Synonyms:
(Papyrus antiquorum)


Look at other dictionaries:

  • Papyrus — Papyrus …   Deutsch Wörterbuch

  • Papyrus — (IPA|/pəˈpaɪrəs/) (Rhymes: )is a thick paper like material produced from the pith of the papyrus plant, Cyperus papyrus , a wetland sedge that was once abundant in the Nile Delta of Egypt. Papyrus usually grow 2–3 meters (5–9 ft) tall. Papyrus is …   Wikipedia

  • papyrus — [ papirys ] n. m. • 1562; mot lat., du gr.→ papier 1 ♦ Plante des bords du Nil (cypéracées), à grosse tige nue (renfermant une moelle comparable à celle du sureau) qui servait à fabriquer des objets de vannerie et surtout des feuilles pour écrire …   Encyclopédie Universelle

  • Papyrus — (pl. Papyri) war der wichtigste Beschreibstoff des Altertums. Vor allem in der Antike erfüllte Papyrus eine ähnliche Funktion wie unser heutiges Papier. Er wurde in verschiedenen Qualitäten gehandelt, wobei die billigste meist als… …   Deutsch Wikipedia

  • Papyrus — Papyrus, papyrusplanten, Cyperus Papyrus, fandt i oldtiden mangfoldig anvendelse i Ægypten og var en af landets vigtigste frembringelser. Marven tjente til føde, såvel kogt som rå. Toppen med blomsterdusken sattes ofte i de buketter eller kranse …   Danske encyklopædi

  • Papyrus 75 — Le Papyrus 75 (P75, Papyrus Bodmer XIV XV) est un papyrus du Nouveau Testament. Il contient environ la moitié du texte de deux évangiles[1] : L Évangile selon Luc (Papyrus Bodmer XIV …   Wikipédia en Français

  • Papyrus — (Вилья Карлос Пас,Аргентина) Категория отеля: 2 звездочный отель Адрес: San Roque 237, 5152 Вилья Кар …   Каталог отелей

  • Papyrus — Pa*py rus, n.; pl. {Papyri}. [L., fr. Gr. pa pyros. See {Paper}.] 1. (Bot.) A tall rushlike plant ({Cyperus Papyrus}) of the Sedge family, formerly growing in Egypt, and now found in Abyssinia, Syria, Sicily, etc. The stem is triangular and about …   The Collaborative International Dictionary of English

  • papyrus —    papyrus plantAn ancestor to modern papers, see thumbnail to rightpapyrus was used especially by the ancient Egyptians, Greeks and Romans. A papyrus can also be a document or drawing produced on papyrus. The plural form of the word is papyri.… …   Glossary of Art Terms

  • papyrus — [pə pī′rəs] n. pl. papyri [pə pī′rī΄] or papyruses [ME papirus < L papyrus < Gr papyros, prob. < Coptic paparo < ? Egypt pʾ n pr ʿʾ, that of the pharaoh] 1. a tall water plant (Cyperus papyrus) of the sedge family, abundant in the… …   English World dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”